martes, 31 de marzo de 2009

Frases simples para prácticar

Aquí encontrarás unas frases, que he ido encontrando en diferentes libros de textos para que puedas practicar analizando y traduciendo. ¡Ánimo!
PRIMERA DECLINACIÓN

1. Puellam amo; reginam amas; puella nautam amat; puellas amamus; nautas amatis; puella nautas amat.
2. Stellas spectamus.
3. Vitam amamus.
4. Puellas laudamus.
5. Puella dominam amat.
6. Nautae stellas spectant, nam stellae viam monstrant.
7. Puella aram ornat.
8. Puella columbas amat.
9. Aquilae columbas fugant.
10. Victoriam nuntiatis.
11. Poetae Minervam deam laudant.
12. Procellae terras vastant.
13. Incolae patriam liberant et servant.
14. Fortuna agricolas iuvat.
15. Columbae aquam potant.
16. Agricola arat, orat et laborat.
17. Aquila volat atque praedam captat.
18. Rosae puellas ornant.
19. Filiam dominae videmus.
20. Puellae nautas rosis coronant atque nautis rosas dant.
21. Aquila alis volat.
22. Agricolae nautas sagittis vulnerant ac fugant.
23. Agrícolae terram arant et saepe casis habitant.
24. Incolae patriam avaritia delent.
25. Puellae insularum incolis sagittas praebent; insularum incolae nautas sagittis necant atque insulas servant; Fortuna incolas saepe iuvat; incolae victoriam obtinent atque puellis victoriam laetitia magna nuntiant.
26. Nautae hastis pugnant agricolasque terrent, nam agricolae nautas timent.
27. Bona sum; puella, bona es; regina bona est; bonae sumus; Puellas, boenae estis; Puellas bonae sunt.
28. Silva densa et aspera est. Per silva ferae errant, nam incolae silvarum ferae sunt. In silvis enim ferae habitant.
29. Stella alba nautas viam monstrat. Nautae albam stellam spectant. Incolae insularum spectant quoque stellarum flammas, nam stellae natura flammeae sunt.
30. Musae poetis famam et gloriam dant.
31. Historia est vita memoriae, magistra vitae.
32. Verae amicitiae aeternae sunt et erunt.
33. Ibi semper est victoria ubi concordia est.
34. Divitiae saepe discordiarum causa sunt et fuerunt. Avaritiam atque superbiam non amamus atque veram gloriam non pecunia aut divitiis, sed doctrina atque sapientia paramus. Nam divitiarum et formae gloria parum firma semper fuit atque discordiam saepe creat. Discordiae enim simper fuerunt multarum miserarum causa.
35. Veram amicitiam in adversa fortuna videmus.
36. Iniurias fortunae patientia superamus.
37. Agricolae frumenta secum servant.

SEGUNDA DECLINACIÓN )
1. Veros amicos in adversa fortuna videbamus.
2. Servus rivi aqua hortum rigabat.
3. Romanorum socii gladiis barbaros fugabant.
4. Ventus horti muros vastabat et altae mali ramos agitabat.
5. Ludus discipulorum animos delectabat.
6. Alta populus et lata fagus gratam umbram asino et equo agricolae dabant; populi altae fluvii ripas saepe ornant.
7. Scopulos periti nautae vitabant.
8. Agricola tauros in campis domabat, nam agricolae tauris campos arant.
9. Caesar socer Pompeii erat, set socer generum non amabat.
10. Magister pigros pueros non laudat, sed impigris pueris libros pulchros dat; diligentiam puerorum magister semper amat, nam pueri impigri boni sunt.
11. Miser puer oculos nigros habebat.
12. Piger agricola numquam agrum frugiferum colit.
13. Hispania liberorum virorum patria est.
14. Bonus agricola vir bonus est, agros frugiferos arat, pulchras malos et bonas piros colit.
15. Virorum improborum vita misera est.
16. Aegyptus in Europa non est, sed in Africa est. Nilus fluvius in Aegypto est. Nilus fluvius magnus est. Nilus et Rhenus magni fluvii sunt. Danubius quoque magnus fluvius est.
17. Agnus lupum timet, nam lupus agnum devorat; aquila lupo agnum eripuit; lupi audacia magna est; lupi agnos vorant; viri lupos fugant; in silvis lupis plenis eramus atque luporum vestigia videbamus; agni lupos fugiunt; lupi praeda agnus saepe est.
18. Studio imperii Romani magna bella gesserunt. In bello secum arma telaque portabant; galeae et loricae et scuta erant arma; pila, hastae et gladii erant tela. In proeliis pila iaciebant, deinde gladiis scutisque pugnabant.
19. Romani magna et pulchra templa aedificaverunt; templa auro et argento ornaverunt atque deis magna dona portabant; in templis magna simulacra deorum sunt.
20. Nuntiavit fumus nobis incendium.
21. Vitia sunt animorum morbi.
22. Vinum nobis est donum Bacchi, oleum est magnum donum Minervae.
23. Eloquencia fundamentum sapientia vobis erit.
24. Agricolae frumenta secum servant.
25. Viri strenui magno proelio vincunt et tecta patria defendunt.
26. Toga apud Romanos, arma apud Germanos signum erant virorum.
27. Romanorum imperium a Romulo initium habet.
28. Metellus agros vastat, multa castella et oppida incendit.
29. Clare Vergili, magna est semperque erit apud posteros gloria tua.
30. Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
31. Romae no uni Deo, sed multis deis deabusque templa erant.
32. Divitiae multos viros in vitia praecipitant.
33. Libri antiquorum poetarum pleni sunt nobis bonorum exemplorum.
34. Parva scintilla magnum excitavit incendium.
35. Libri boni sunt multi magistri.
36. Viri impigri in agris vitam beatam agitabant et agros impigre aratro arabant colebantque. Beate enim vivunt agricolae, nam vita libera in latis agris semper liberis viris mire placet.
37. Veri amici non prava exempla, sed bona consilia dant.
38. Firma constantia, tranquillo animo, vitae dura mala superamus.
39. Vita mortuorum in memoria vivorum vivit.
40. Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra (vitia).

TERCERA DECLINACIÓN
1. Milites ducem laudant, nam dux milites ad victoriam ducit. Milites magna virtute atque temeritate arietibus oppidum oppugnant.
2. Reges antiqui sacerdotes et iudices custodesque legum saepe erant.
3. Utilitas saepe cum honestate certat, at virtuti ducum confido.
4. Dux bello pacem parabat; ducis vox milites ad oppidum ducit, sed militum voces oppidi custodes excitant atque custodes oppidum strenue defendunt.
5. Celeritas virtusque saepe militibus victoriam dat.
6. Iudices, inter arma silent leges.
7. Claros viros antiquae civitates magna laude honorabant.
8. Milites deo Marti spolia dabant, anm deus Mars victoriam militibus concedebat.
9. Iustitia virtutum regina est.
10. Dei custodes urbis sunt.
11. Virtuti tuae confido.
12. Mala iuventus miseram senectutem gignit.
13. Voluptas est inimica virtuti.
14. Pax est tranquilla libertas.
15. Legum interpretes iudices sunt.
16. Civitates consules laudant, nam consules civitates servaverunt.
17. Fratres pares in amore esse debent.
18. Sidera caelum illustrant.
19. Pastor pecora pascit.
20. Pastores Romani uxores non habebant, sed mulieres vicinarum civitatum rapuerunt.
21. Voluptates nostro corpori nocent.
22. Crudelitatis mater est avaritia.
23. Veritas temporis filia est.
24. Naturae iura sacra sunt.
25. Antiquis temporibus veteres Romani paterna rura arabant; foedera servabant et verum decus in virtute ponebant, corpora operibus exercebant moresque maiorum colebant; iura populis dabant; milites in pectore vulnera pro patria habebant.
26. Sacerdotes taurorum capita floribus ornant.
27. Pecora timent frigora nam frigora pecoribus saepe nocent.
28. Fortitudo est dolorum laborum contemptio.
29. Morum dissimilitudo dissociat amicitias.
30. Homo locum ornat, non hominem locus.
31. In pace leo, in proelio cervus est.
32. Duces legiones ducunt et legiones ducibus oboediunt.
33. Homo hominis saepe lupus est.
34. Praenomine, nomine et cognomine Romani pueros nominabant; Caesaris praenomen Caius erat, nomen Iulius, cognomen Caesar.

- Temas en vocal
1. Pastor oves in vallibus pascit. Oves timidam indolem habent. Ovium cibus herba est. Pastor autem cani suo panem dat, nam canis herbam non pascit.
2. In campis latis multi colles sunt. Collis mons parvus est. Post campum alti montes surgunt. Inter montes valles sunt.
3. Oves saepe in montibus sunt, nam pastores oves in montes agunt. Saepe etiam oves pastor in collem agit et oves in colle cum pastore manent; nocte pastores oves in ovile agunt.
4. Ovium color albus est, montium color viridis est. Cum caelum sine nubibus est caeli color est caeruleus. Tunc apes dulcia mella in floribus colligunt et altitudo montium pulchritudoque vallium pastorem delectant.
5. Sol lucet, nam nulla nubes ante solem est. Pastor nullam nubem in caleo videt et cum cane et ovibus in valle sedet. Enumerat miles vulnera, pastor oves.
6. Cum sol ardet, pastor ovium agmen e vallibus in montes agit, aut in arborum umbra sedet, nam arbores pastoribus et canibus et ovibus gratam umbram praebent.
7. Pastor in arboris umbra placide dormit, sed canis arrectis auribus oves custodit, nam saepe lupus prope oves venit.
8. Canis est quoque in aedibus atque aedes a furibus defendit furesque dentibus petit. Itaque “ceve canem” in aedibus legimus.
9. Deus creavit maria et flumina, valles collesque, nubes et imbres, pisces marium atque caeli aves; imbres flumina et amnes augere solent; retia pisces timent, nam retia pisces captant; mrium litora videmus, nam maris litora proxima sunt; multae naves in litora veniunt; multi cives in litore sunt.
10. Tempus delet urbium moenia, hominum stirpem, at nomina illustrium hominum delere non potest.
- Temas mixtos
1. In insula erat fons aquae dulcis.
2. “Arces” sunt partes urbis excelsae atque munitae.
3. Omnes urbis pontes refecit, nam maxima pontium pars tempestate interrupta erat.
4. Oratio interpres mentis est.
5. In Numa rege multae bonae artes erant.
6. Mater gantium et urbium domina Roma fuit.
7. Fons omnium fraudium avaritia est.
 Adjetivos de la tercera
1. Breve tempus erit.
2. Milites audaces fortiter pugnant.
3. Homo brevi corpore est.
4. Vir insignis virtutis magnaeque scientiae.
5. Homo loquax fictas fabulas imprudenti ore narrabat.
6. Proelium atrox et anceps erit.
7. Donec eris felix, multos numerabis (contarás) amicos; si tempora erunt nubila, solus eris.
8. Cum populo potenti pugnabamus.
9. Si pugnamus tenaci virtute, victoria erit nostra.
10. Audaces fortuna iuvat.
11. Grave conscientiae pondus est.
12. Gravia onera semper erunt paupertas et senectus.
13. Difficilis est diuturna simulatio virtutis.
14. Omni aetate mors est communis.
15. Mors honesta saepe vitam quoque turpem ornat.
16. Sub dulci melle impia venena latent.
17. Homo locuples et potens multos amicos habet.
18. Virorum sapientium consilia utilia sunt.
19. Homo est participes rationis et cogitationis, at ferae rationis et orationis expertes sunt.
20. Vita divitum hominum multas voluptates habet; vita autem pauperum multos dolores; sed post mortem, pauperes et divites pares erunt.
21. Somnia falacia saepe sunt.
22. In veteribus temporibus ingentia animalia in terris erant.
23. Divitias sapientes contemnunt.
24. Sanctum est omne vetus poema. Vulgus laudat veteres poetas.
25. Numquam est fidelis cum potente societas.
26. Furentium certa indicia sunt; audax et minax vultus, tristis frons.
27. Repentinis morbis acria et celeria remedia medici adhibent.
28. Patria est communis omnium parens.

1 comentario:

  1. Hola, está muy bien está página, pero me gustaría poder ver las soluciones de las oraciones. Gracias :)

    ResponderEliminar